Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 119
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 3). c Interfecti tui non interfecti gladio, nec mortui in bello. Cuncti principes tui fugerunt simui, durcque ligati sunt. Omnes qui inventi sunt, vincti sunt pariter: procul fugerunt. »Si ad Sennacherib tempora referas, quando ex parte capta est civitas, recte dicuntur non fuisse victi Kladio, nec occisi in bello, Bed prodflione. aliis ex urbe fugientibus, aliis, quos hostis oppressit, vincutis alligatis. Sin autem ad Babyloniam captivitatem, quod et verius est, dicemus quod nou pugna, sed obsidione superati sint. Quod si in adventu Christi, juxta Eusebium, tropologice intelligere volueris: dices eos interfectos non gladio, sed infidelitate, omnesque principes eorum recessisse a Deo, et peccatorum funibus alligatos, lice quemquam fuisse de Pharisæis, qui non diaboli retibus alligatus sit.