# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12-5

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12-5

( Vers. 6-8.) c Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguiuM, convivium vindemiæ; piuguium medullatorum, vindemiæ defaecatae. Et præcipitabit ill monte isto faciem vinculi colligati super oaulle. populos, et telam quam orditus est super omnes nationes. Et præcipitabit mortem in sempiternum, et auferet Dominus Deus lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est. » LXX: c Et faciet Dominus Sabaoth omnibus gentibus super montem istum, Libeat lætitiam, bibent vinum. Ungentur unguento in monte isto. Trade omnia hæc entibus, consilium enim boc super omnes gentes; devOravit mors prævalens. » Et rursum: c Abstulit Dominus Deus omnem lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui abstulit ab omni terra. Os cuim Domiui locutum est. B Pro eo quod nos ycrtimus, faciem vinculi colligati super omnes populos, Aquila interpretatus eat, faciem tenebrarum super omnes porulol. Cumque Aquila bis tenebras dixerit, Theodotio semel tenebras nominavit, caetera similiter. Pro quo Symmachus transtulit, faciem Dominatoris qui dominatur super omnIa populos. Quid autem voluerint pro boc luco Septuaginta dicere:,Trade omnia hæc gentibus, legenti perspicuum est, quod noM Scripturæ verba, sed suum sensum posuerint, eo quod omnia mysteria Legis et Tempti transferenda sint ad Ecclesis nationum. Post passionem ergo Domin!, quando eum a iiti et æstu, ac turbine liberaverit, faciet Dominus nequaquam. populo Judæorum, sed omnibus gentibus in monte Sionpingue convivium. holocausta medullata, et vinum vindemiæ defaecatæ, ut præcipitet et absorberi faciat faciem mortis et vinculi quo omnes p0- puli ligabantur; disrumpetque rete mortis, et telam quæ omnes ceperat nationes. Et juxta Apostolum, absorbebitur mors in perpetuum (1 Cor. xv). Et auferet Domninus lacrymam ab omni facie, quando morte superata, Christi advenerit regnum; ct opprobrium generis humani, quod ad imaginem conditum fuerat Creatoris, diaboli et mortis effugerit servitutem. Nec mirum si juxta Symmachum domiMa appelletur mors, cum beatus Apostolus dixerit: Regnavit morsab Adam usque ad Moyssem, eliam super eos qui noM peccaverunt, ill similitudinem prævaricationis Adam (Rom. v, 14). Dominatorem omnium populorulD, sive faciem tenebrarum super omnes populos, et telam quae ordita sit super omnes gentes, quidam Antichristum intelligi vnluul, qui in monte Oliveti consutoendus sit, quod ct III Danielis ultima dimus visione. Juxta LXX oron:- bus gentibus in monte Sion convivium lætitiæ præparatur, in quo bibent vinum, quod se Do hi.. mus cum sanctis suis in regno Patris sui bibiturum esse promisit (Matth. XXVI et Luc. XXII): et ungentur unguento, ut renati in Christo efficiantur populus novus; unde dicitur: Trade omnia hæc gentibus, quæ quondam Israel, in typo et imagine celebrabat. Hoc enim consilium Domini est, ut cuncta transferantur ad gentes, quia mors absorpta est et lacryma omnis abstersa, et opprobrium universæ terra, Christi imperio succedente, deletum est.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
