Latin
12.1 to 12.24
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12.1-2-24
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 15,16.) <Væqui profundi estis corde, ut a Domino abscondaiis consilium, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos, et quis novit nos? Perversa est hæc vestra cogitatio, 'nasi si lutum contra figulum cogitet, ei dicut opus factori suo: Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis. >LXX: <V æ qui profundum consilium faciunt, et erunt in tenebris opera eorum, et dicunt: Quis videt nos! flUis sciet nos, et quæ nos facimus? nonne ut lutumIi. gulireputabimini? Nunquid dicet factura factori suo: Non sapienter me fecisti, aut figmentum fictori suo, Non tu me fecisti? >Adversum eosdem de qnitis supra dixerat, perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobabo,sive, ut propheta scribit, abscondam: nunc etiam Dei sermo dirigitur, qui sapientes sunt in semetipsis, et in conspectu suo prudentes. De quibus rectissime illud intelligipotest: Defecerunt scrutantes scrutinio (Psal. LXIII, 7); cum scriptum sit de Dei sapientia: Si enim quis perfectus fuerit in filiis hominum absque tuasapientia, in nihil reputabitur (Sap. IX, 6). Qui idcirco arbitrantur Deum sua nescire consilia, quia io tenebris sunt opera eorum, et dicunt: Quisvaet nos? et quis novit nos? Haec autem dicuntetsapientes hujus sæculi, et hæreticorummagistri, et Judaeorum Pharisæi, quod nullus eos intelligat; non recordantes ejus quod ad Deum dicitur; Tenebræ non obscurabuntur a te: et nox sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII, 12). Et: Sicut tenebræ ejus, ita et lux ejus (Ibid.) . lloc errore decepti Adam et Eva, audientes sonitum pedam deambulantis in paradiso Dei, absconderuntse sub arbore, in qua erat scientia boni et mali; ac Cain quoque dicens: Si ejicis me hodie a facie tua, abscondar (Cen. IV, 14), similistultitia Deum arbitratusest ignorare. Et per Amos de impiis et peccatoribus dicitur: Si absconderint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo draconi, et mordebit eoa (Amos.