# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12.1-6-20

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 12.1 to 12.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12.1-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12.1-6

(Yers. 16.) non in sempiternum litigabo, neque usque in finem irascar: quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam.» LXX: « NOli iit æternum ulciscar in vos: neque semper irascar vobis. Spiritus enim a me egredictur, et flatum omnem ebo feci.» Dominus qui in excelsis habitat, et humilia respicit, cujus nomen cst sanctum, Et requiescit ill sanctis: qui sustental afflctos, et vitam tribuit. oppressis (Psal. CXII), hæc locutus est: Non semper irascar, nec juyilcr illdigllubor. Qui ad hoc percutio, uL emeudclu, idco oClido, ut. vivificem Misereor enim creaturæ meæ; ct filiUS ipse condidi, in aeternum pcrire nou patiar. Spiritus quoque meus, qui ex me egredietur, sive qui,juxta Hebraicum, Aquilam, Symmachum et Theodotionem, cuncta circumdat (hoc enim significat περιειληθήσεtac 1 et περιϬαλλεὶ), vegetator est omnium. Et flalum, sive pluraliter flatus (hoc quippe NASAMOTH sonat), ego feri, de quo alibi scriptum est: Omnia flatus, sive omne quod spirat laudat Dominum (Psal. cL, 6). De quo spiritu et natu in principio Geneseos scriptum est: Insufflavit Deus flatum vitæ, et factus est homo in animam viventem (Gtn. II, 7). Tale quid et Job loquitur: Spiritus Domini qui est in naribu. meis, et flatus Omnipotentis qui docet me (Job, XXVII, 3). Cum ergo a me egrediatur spiritus, et Datu atque inspiratione mea cuncta vegetentur ct vivant, non est justum perire eos in aeternum, qui meo flatu ac spiritu sustentantur. Quidam nostrorum hunc esse aiunt spiritum, quo omnis mundus inspiratur et regitur; et cuncta habent notitia Dei, quem juxta Stoicos insignis poeta scribens, a:t (Virgil. VI Æneid.): Principio cœlum ac terras camposque liquentes, Lucentemque globum lunæ, Titaniaque astra Spiritus intus alit: totamque infusa per artus, Mensagitat molem, et magno se corpore miscet. et reliqua.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
