# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12.25-40

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 12.25 to 12.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12.25

ix, 5). Unde quamvis aliquis sapiens sil et fervemioris ingenii, si non habuerit Dei sapientiam atque doctrinam, dicamus de eo: Nisi Dominus ædificaveri!domum, in vanum laboraverunt qni ædificant eam. Nisi Dominus custodieritcivitatem, invanum vigilabit qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1 et 2). Cui nos faciamus simile; Nisi Dominus adjuverit scientiam, in vanum laborat qui se putat esse sapienlem. Nisi Dominus omnicustodia servaverit cor nostrum, in vanum vigilat qui putat illu sua dili. gentia posse servari. Perversa est, inquit, haec vestra cogitatio, ut factorem putetis nescire quod re... cit, et Creatorem ignorarc creaturam suam, quasi si lutum et opus dicat figulo et factori auo, Non me fecisti, vel non me bene fecisti, nec intelligis facturam tuam. Hoc testimonio aliis verbis Apostolus utitur ad Romanos ubi de Dei profunda scientia disputat, et hominum vult calumniam confutare: homo, tu quis es qvi respondeas Deo 9 Nunquid dicit figmentum fictori suo, Quare me fecisti sic? An non habet potestatem figulus de eodem luto aliud ras facere in honorem, aliud in contumeliam? (Rom. IX, 20) 21). In quibus cunctis illa semper observanda estregula; Evangelistas et Apostolos absque damno sensuuminterpretatos in Graecum ex Hebræo, ut sibi visum fuerit.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
