# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12.26-2-51

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 12.26 to 12.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12.26-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12.26-2

propterea vos qui longe estis, audire quæ fecerim, et appropinquate ut agnoscatis fortitudinem meam. Conterriti sunt, sive recesserunt qui erant in Sion peccatores vel impii et tremor possedit [Al. possid' bit] hypocritas, quibus Dominus in Evangelio loquebatur: Væ vobis, Scribæ • et Pharisæi hypocritæ (Matth. XXIII, 14)! Quis poterit habitare de vobis cum eo qui ignis est devorans' quis habitabit cum ardoribus sempiternis? Sive juxta LXX: Quis vobis annuntiabit [Al. annuntiavit], qnia ignis ardet æternus, quem pr;rparavit Deus diabolo et angelis ejus? quis igitur poterit habitare cum Deo, vel annuntiare ventura supplicia? Omnis qui hujuscemodi est, qualem propheticus sermo describit, qui ambulat in pluribus justifiis, et non semel, sed semper justitias. diligit, nec una vice, sed jugiter loquitur veritatIs; qui projicit avaritiam, qux est mater calumnx. Nisi eniin cum alterius damno et malo, pecuniæ alteri non coacervatur. Et excutit mannus suas ab omni munere. Munera quippe excæcant oculus, eliam sapientium. Qui obturat aures suas ne audiat judicium sanguinis. Omnis iniquitas et oppressio et injustitia, judicium samnitis est; et liret gladio non occidat, voluntate tamen interficit. Et claudit oculos suos ne videat malum. Felix conscientia, qu:u non audit, nec aspicit malum. Qui igitur talis est, ipse habitabit in excelsis, hoc est, in regno coelorum, sive in excelsa spelunca petrae fortissimæ, in Christo Jesu; quae petra Israel populum sequebatur, ut biberet de ea, et illius fortitudine protegeretur. Panis ei dabitur, et aquae ejus fideles sunt; quae gentilium fabulae in ambrosia et nectare intelligunt. Nos autem panes et aquas fidelissimas, legem Dei interpretabimur. Qui igitur talis est, regem Christum in sua claritate conspiciet, de quo supra (ad cap. XXXII, 1) dicitur: Ecce rex justus regnabit, et principes in judicio praeerunt.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
