Latin
12.52 to 12.72
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12.52-72
Unproofread scanNot analysed yet
Et oculi ejus videbunt terram de longe, quant multo tempore desideraverant, terrain mitium ct mansuetorum, de qua in Evangelio scriptum cst; Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. v, 4); sive in coelo positi, terrena despicient: Cor tuum meditabitur timorem: ut cum omnia fueris consecutus, diras curo Apostolo: Qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei (/Cor. xv, 9). Principium enim sapientiae Unior Domini (Prov. I, 7). Ubi est Scri. ba? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum? Ubi sunt, inquit, Scrihse et Pharisaei, qui legis verba trutinantes, infelicem populum deci. piebant? quos nunc parvulos Scriptura cognominat, parvulos sensu, parvulos intelligentia. Cum autem oculi credentis regem in sua majestate conspexerint, et cor ejus meditatum fuerit timorem, tunc imprudentem I populum non vidcbii, populum Judaeorum, sive philosophorum et oratorum mundi, qui applaudunt sibi in eruditione et eloquentia sæculari, de quibus nunc ait; Populum alii sermonis: ita ut non possis intelligere disertitudinem lingaæ ejus; quorum omnis ornatus in verbis est, qui habeni folia tantum umbramque sermonum, ei fructum non possident veritatis. Denique sequitur: In quo nulla eat sapientia, de quibus et alio loco dicit ir: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo (I Cor. I, 49). Cur? quia stultam fecit Dens sapientiam hujus sae, cut! .