# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/12

c Ecce dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, et excelsi. statura succidentur, ct sublimes humiliabuntur, et subvertentur condensa saltus ferro, et Libatis cum excelsis cadel. » Putant quidam hunc loculi adhuc dici de Assyrio, quod illo contrito, omnes in circuitu nationes, qnae ditioni illius subjacobant, succidantur et humilieniur, et saltus densissimus subvertatur: per quem μεταϕοριϰω̄ς populum et principes intelligi volunt. Libanum quoque cum excelsis suis cadere, ut nihil omnino Assyriae resideat potestatis. Alii vero ab hoc loco volunt principium esse de Christo: maxime cum et ea quæ sequuntur, et nos de illo, et I Circumcisio scripta fateatur. Dixerat supra nomen de Virgine pueri nascituri, quod appellaretur Emmanuel; et postea prophetissæ conceptus utero vocaretur, accelera, spolia detrahe, festina prædari (Isa. VIII, 5), et ipse esset lapi; offe nsionis et petra scandali duabus doniiLus Israe!: cujus principatus esset in humero ejus, et vorantur sex nominibus: admirabilis, et consiliarius, ct Detis, et fortis, ct pater futuri saeculi, ct princeps pacis; et qnod multiplicaretur ejus imperium, et pacis non esse; icrminus. Nunc in prologo adventus ejus, prius quam dicatur qnod de Jesse et Da' sit genere nasciturus, per translationem fractc laguuculæ passio i!lius demonstratur; quod, volenteDeo, idcirco caro ejus morti tradita sit, ut Judæorum sublimitas destruatur,et excelsi quondam in te rram corruant; et Libanus cumsuis cedris suc cidatur, de quo in Zacharia legimus! Aper;. Libane, portas tuas, et comedat ignis cedro. tuas: u'ula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt (Zach. xi, 1, 2). Quod autem a Patre contritus et percussus esse dicatur, et illud iudicio est: Percutium pastorem, et oves dissipabuntur (Zuch. XIII, 7). Et aliud testimonium: Quonium qnem tu percussisti, ipsi persecuti sunt (Psal. LXVIII, 27). Verbum Hebraicum () PHURA, quod Aquilaϰεραμεīον \ interpretatusesi, Theodotio Symmachusque verterunt ληνόν, id est, torcular, quod et ipsum juxta inscrip ionem trium psalmorumdominicamsignificat passionem, ipso dicente in Isaia: Torcular calcavi solus, et de gentibus vir non erat mecum (Isa. LXIII, 5;. LXX:mtem pro torculari, novum sensum inferntes,gloriosos interpetati sunt.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
