Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 123
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 7-9.) c Et erunt electae valles ture planæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta. Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in illa die armamentarium domus saltus, et scissuras civitatis David videbitis, qnia multiplicatæ sunt.» Manifeste captivitatem describit, quæ undecimo anno reRis Sedechiae facta est, de qua et Jeremias loquitur: Ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquiloni. ,ait Dominus, et venient, et ponet unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusa/em, et super omnes muros ejus iri circuit" (Jerem. I, i5). Quod ne putemus voce prædictum, et opere non expletum, idem Jeremias ait: Undecimo anno Sedechiae, mense quarto, quinta mensis, aperta est civita" et ingressi aunt omnes principes regia Babylonis, et sederunt in porta media (Jerefn. XXXIX, i, 3). Tunc ergo in circuitu civitatis Jerusalem innumerabilis est fusus exercitus, et aperla sunt Sancta sanctorum, et armamentarium, quod nemore consitum erat, hostili populatione reaeratuln, et per cunctas urbis partes divisis muris bostis ingressus caL