# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 125

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/125

(Vari. 12-14). « Et vocabit Dominus Deus csercituum in die illa ad Oeluru, et ad planctum, et ad calvitium, et ad cingulum sacci. Et ecce gaudium et lætitia occidere vitulos, et jugulare arietes, come- Jere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur, et revelaLa est in auribus meis Domini exerchuolll. Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. » Captivitate præsente et obsessa Jerusaleln, cum ferruln, facies, sitis urgeret urbem, Jeremias ad pœnitentiam populum provocabat (Jerem. XXXIV), et e contrario reges ac principes, et vulgus miserabile desperatione pereuntium se tradebat epulis. Nibil autem sic offendit Deum quam post peccata erecta cervix, et ex desperatione cuntempius. Quod et per Amos loquitur: Super tres et quatuor impietates non aversabor eum; quod et cogitaverit, et fecerit, et non egerit pœnitentiam: insuper et docuerit malum. Unde et nunc dicitur: Si dimittetur iniquitas hæc vobis, donec moriamini Putam, (Amos 1,3, 4). allegorici interpretes de passione Christi esse praedictum, quod vocaverit Deus etiam post crucem Domini Salvatoris infelicem populum ad pœnitentiam, et nihilominus ille se despe rationi tradiderit et voluptati. Principium quippe istius visionis, in quo ait: Clamori' plena, urbs frequens, civitas exsultans, ad illud tempus referunt, quando a Pharisæis populus incitatus pari con ra Jesum voce resonabat: Crucifige, crucifige talem: non habemu. regem nisi Cæsarem (Joan. XIX, 6, 7). Hujus testimonii exemplo etiam Apostolus abusus est, scribens ad Corinthios de resurrectione: Si mortui non resurgunt, manducemus, et bibamus, cras enim ntortenrur (I Cor. xv, 32).

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
