# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 128

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/128

(Vers. 3.) c Transfretantes mare repleverunt te, 4n aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges ejus. I Tyrum negotiatione gaudercJ et totius orbis esse emporioll, et præsentia tetnpora probant, et Ezechiel lato sermone describit. Quod autem negotiatores in subvehendis mercibus transfretent maria, nemo est qui dubitet; nec tantas babet opes ipsa arbs de terra regionis suæ, quae valde angusta est, et Galilææ Damascique finibus premitur, quantas de subvectione navium. Nilus omnis et Ægypti fertilitas e vicino infunditur Tyro. Pro Nilo, quod apud Hebræos legimus siOR (), LXX et Theodotio negotiatores interpretati sunt; quod verbum, turbidum, et erboc Nili aquas siRuificaL, Jeremia testante, Quid tibi et Ægypto, ut bibas aquas Geon (Jerem. II, 18): pro quo in Hebraico babetur Sior, id est, turbidas.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
