Latin
13 to 16
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 13-2-16
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 13.) c Super hoc cœlum turbabo, et movebitur terra de loco suo: propter indignationem Domini exercituum, et propter diem irae furuns ejus »Vel co sensu accipe, quo supra de stellis, et sole, et luna, et orbe exposuimus: vel ύπερολιϰω̄ς, quod ab indignatione Dei et colum triste. sit, ct terra moveatur, elementa quoque omnia iram Crcatoris agnoscant. (Vers. 14.) «Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. >Babylonium significat et Chaldæum populum, quo. ! ila pavidus ad irruptionem Medorum Persarumque fugiat, quasi damula et ovis ad rugium leonis el ululatum lupi: nec habet defensorem ant principem, cujus sequatur imperium. «Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. >Postquam calla fUCI'it Babylon, et per portas <jus intrarit hostilis exercitus, cuncta auxilia et diversarum gentium turmæ, quibus prius civitas defensabatur, ad suas provincias revertcutur. (Vers. 15.) «Omnis qui inventus fu'rit, orcidtur: ct omnis qui supervenerit, cadet in gladio. >Qui non fugcrit, mucrone ferietur: qui vero aut re istere voluerit, aut reverti, in tantum captæ urbi non proderit, ut ipse quoque sanguinom fundat 2.