# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 13-2-16

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 13 to 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/13-2

(Vers. 13.) c Super hoc cœlum turbabo, et movebitur terra de loco suo: propter indignationem Domini exercituum, et propter diem irae furuns ejus » Vel co sensu accipe, quo supra de stellis, et sole, et luna, et orbe exposuimus: vel ύπερολιϰω̄ς, quod ab indignatione Dei et colum triste. sit, ct terra moveatur, elementa quoque omnia iram Crcatoris agnoscant. (Vers. 14.) « Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. > Babylonium significat et Chaldæum populum, quo.! ila pavidus ad irruptionem Medorum Persarumque fugiat, quasi damula et ovis ad rugium leonis el ululatum lupi: nec habet defensorem ant principem, cujus sequatur imperium. « Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. > Postquam calla fUCI'it Babylon, et per portas <jus intrarit hostilis exercitus, cuncta auxilia et diversarum gentium turmæ, quibus prius civitas defensabatur, ad suas provincias revertcutur. (Vers. 15.) « Omnis qui inventus fu'rit, orcidtur: ct omnis qui supervenerit, cadet in gladio. > Qui non fugcrit, mucrone ferietur: qui vero aut re istere voluerit, aut reverti, in tantum captæ urbi non proderit, ut ipse quoque sanguinom fundat 2.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
