# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 13-3

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/13-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/13-3

(Yers. 10.) « Quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum: obtenebratus fIt sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. » LXX: « Stellae enim caeli et Orion, et omnia ornatus cœli lumen suum non dabunt [al. habebunt]: et obtenebrabuntur sole oriente, et luna non dabit lumen suum. » Pro eo quod nos interpretat! sumus, splendor earum, haud dubium quin stellarum Aquila et Theodotio ipsum verbum posnerunt Hebraicum CHISILEEM () I; pro quo LXX Orionem transtulerunt, addentes de suo, et omnia ornatus cœli, quod obelo praenotandum est. Orionem autem genilium fabulæ dicunt viginti duas habere stellas, e quibus quatuor tertiae magnitudinis sunt, novem quartae, rursum aliae novem quintæ, et ab aliis appellantur Bootes. Legimus quoque in Job, Hyadas, et Vesperum, et Arcturum, et thesauros, sive interiora Austri (Job ix, 9), de quibus in suo loco dicendum est. Nec putare debemus apud Hebraeos bas stellas his appellari nominibus, quae Graecua sermo resonat et Latinus: sed propria habere vocabula. Sicut enim Deus vocavit lucem, diem; et firmamentum, cœlum; et aridam, terram; et congrelationes aquarum, maria (Gen. I): sic et singulas stellas suis appellavit nominibus. quarum proprietatem nostra lingua non exprimit. Scriptum est de Deo in alio loco: Qui numerat multitudinem stellarum: et omnibus eis nomina vocat '. Quando igitur dies Domini venerit ad ponendum orbem terrarum in soliludinem, et peccatores de ea penitus auferendos (Pial XXXVI); tunc ad comparationem divinae majestatis, stellæ cœli et omnis splendor carum relrahem lumen suum. Nec mirum est hoc de minoribus stellis dicere, cum etiam sol obtenebrescat in ortu suo, et luna splendorem solitum non habeat. IlIud autem quod LXX transtulerunt, quod stellae et Orion, et omnis ornatus caeli obtenebrentur sole oriente, non babel quid signi, sive miraculi [al. signi miraculum]; hoc enim omni lit tempore, ut orto sole, stellae quae in cœlo sunt non appareant. Nec mirum hoc dixisse de sole, cum etiam plena luna, et tota nocte fulgente, pleraque astra non tuceant. Esse autem etiam per dieta 8tellas in caelo, probat solis deliquiuln, quod quando umbra terrae, ut philosophi disputant, et objecto orbe lunæ fuerit obscuratus, clariora ill caelo astra vhleaulur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
