Latin
Book 11
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 13-5
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 3G seqq. )«Egressus est autem angelns Dei, cl percussit in castris Assyriorum centum i octoginta quinque millia: cl surrexerunt manc, ct ecce omnia cadavera mortuorum. Et egressus est et abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, ct habitavit in Ninive. Et facium est cnm adoraret in templo Nesrach Deum suum, Adramelech et Sarasar, lilii ejus, percusserunt cum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asaraddon filius cjus pro co. »Centum octoginta quinque millia fortissimorum virorum ab uno angelo, una nocte cæduntur, ct absque vulneribus occisorum mors saeva discurrit, excludens a corporibus animas, Dei voluntate. Super quo in Paralipomenis legitur: Et misit Dominus angelum, qui percussit omuem virum robustum, et bellatorem, ei principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam (II Paral. xxxu, 21). Qui idcirco servatus est, ut sciret potentiam Dei, et basphemantia ora comprimeret: fieretque testis illitis majestatis, quem paulo ante contempserat. Quod autem intulit: Et surrexerunt mane, vel Israelitas, vel reliquos exercitus ejus accipiamus: linei in Regum scriptum sit volumine, quod cum ipse rex diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum (III Reg. XIX). Pharao quoque in decem Ægypti servatur plagis, ut novissimus pereat: quod et iste passus [Al. passurus] est. Cnm cnim reversus esset in Niniven urbem primam regni sui, et adoraret in templo Nesrach Deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret, et delubrum idoli sui triumphans et gratulabundus incederet, contemptor veri Dei in fano falsi [Al. sui] numinis trucidatur: nec Angeli perit gladio, quod erat commune cum pluribus, sed parricidio filiorum. Qui cum fugissent in terram Ararat, quod intelligitur Armenia, successit in patris locum Asaraddon, quem Scriptura testatur misisse habitatorcs Samariam I, ne terra maneret inculta. Ararat autem regio in Armenia campestris est, pcr quam Araxes fluit, incredibilis ubertatis, ad radicrs Tauri montis, qui usque illuc extenditur. Ergo et Arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante diluvio, non ad montes generaliter Armeniæ delata [Al. deleta ]est, quæ appellatur Ararat, sed ad montes Tauri altissimos, qui Ararat imminent campis.