# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 13.1-4-29

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 13.1 to 13.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/13.1-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/13.1-4

( Vers. 20 seqq ) * Respice Sion civitatem solemnitatis nostrae; oculi tui videbunt Jerusalem, habilationem opulentam; tabernaculum quod neqnaquum transferri poterit, nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur. Quia solummodo ibi magnificus I est Dominus noster; locus fluviorum rivi latissimi et patentes, non transibit per cum navis remigum: neque triremis [Al. trieris] magna transgredictur cum. Dominus cniin judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse I salvabit nos. Laxati sunt funiculi lui, et non pravalebunt: sic erit malus mus, III dilatare signum noqueas Tunc dividentur spolia prædarum multarum: vlaudi diripient rapinam. Nec dicet vicinus, clangui; populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas. » LXX: i Ecce Sion civitas, salutare nostrum; oculi tui videbunt Jerusalem, civitas dives, tabernacula quae non movebuntur; nec auferentur paxilli tabernaculi ejus in sempiternum, ei funiculi ejus non diripientur; quia nomen magnum Domini vobis; locus vester « rit flumina etrivi latissimi et spatiosi; non ingredictur per eam navis agitata remigio; Deus [Al. U ominus] elim meus magnus est; non transibit me Dominus judex noster, Dominus princeps noster, D ominus rex noster, Dominus ipse salvabit nos. Disrupti [Al. direpti] sunt funiculi tui, quia non prævaluerunt; malus tuus inclinatus est, ut dimittat vela I: nen elevabit signum, donec tradatur in vastitatem. Multi igitur claudi praedas facient; et non dicent: Laborabo, populus qui habitat in eis, dimitletur eis delictum. » juste, cui supra dictum est: Cor tuum meditabitur timorem; et, Populum imprudentem [Al. impudentem non videbis; et qui antea and eras, Regem in decore suo videbunt oculi tui, contemplare Sion urbem solemnitatis nostrae, vide Ecclesiam) Christi, in qua est vera solemnitas: oculi tui cernent visionem pacis, et divitias insperatas, quas oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, et tabernaculum quod nequaquam transferri poterit.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
