# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 13.30-37

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 13.30 to 13.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/13.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/13.30

Prius enim tabernaculum quod habuit populus Judæorum, translatumest atque sublatum. Nee morebuntur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus firmi erunt; ita ut Dominus habitet in eo, qni lotus est omnium fluviorum, rivorumque currentium, per quos nullus adversar partis potcrit navigare: neque triremis magna, quæ interpretatur diabolus, eum transgredi poterit i quia Dominus ipse est judex, et princeps, et rex, et Salvator noster, et illo protegente, nullius metuemus insidias. Hæc dicta sunt de Sion urbe solemnitatis nostrae, et de Jerusalem habitatione ditissima, quam ipse Dominus fluviis suis circumdabit atque vallabit. Nunc autem ad terrenam loquitur Jcrusalem, quod laxati sint funiculi tabe rnaculi ejus, et tentorium sustinere non quiverint, et malus ejus, in quo pulcherrima quondam vela pendebant, ruptis funibus ceciderit, ut non solum ad navigationem, sed ad signum quoque inutilis sil. Postquam autem navis corum fuerit dissoluta, et tabernaculum dissipatum, ila ut in utramque partem funiculi disrumpantur, præda victoribus divi letur; qui tam imbeclli erunt propiiis viribus, ut claudi appellentur: et nihilominus Dei ira tribuente eis fortitudinem nullam infirmitatem sentient, nec dicent: Laboravi. Qui enim fucrit inter eos, auferetur ab eo iniquitas atque peccatum, quia Dei exsecutus est voluntatem.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
