# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 13.44-59

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 13.44 to 13.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/13.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/13.44

1; II Cor. x); ei pauperes homines sive desperati ab hominibus atque contempti, qui legis prius notitiam non habebant, in Sancto Israel exsultabunt, qui a t: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XI, 44). Omnisque est exsultatio, qnoniam deferit qui prævalebat. Consummmatus est illusor, sive arrogans,et superbus, qui dixerat: Fortitudine faciam et sapientia, auferam fines gentium et fortitudinem earum vastabo; qui omnibus illudebat, in tantum ut sanclus quoque diceret: Lumbi mei repleti sunt illusionibus ( Psal. XXXVII, 8 ). £t succisi sunt, sive deleti omnes qui vigilabant super iniquitatem, quorum propter malas vigilias non dormitat interitus: qui peccare faciebant universum hominum genus in verbo blasphemiae, ul negarent Verbum Dei, et in cœlo ponerent os suum. Sigr.iftcat autem dæmones, qui nequam ipsi, omnes faciebant homines in sermone pectare, variis dogmatibus blasphemantes, et arguentem in porta atque judicio, quantum in se erat, supplantabant, et a justitia declinare fa. ciebant, qui erat in ponis filiæ Sion, exaltatus de portis mortis; et corripiebat. eos qai oderant in portis arguentem. Quae nos super diabolo et angelis ejus intelleximus, Nazaraei contra Scribas et Pharisaeos dicta arbitrantur, quod defecerint δευτερωταί, qui prius illudebant populo traditionibus pessimis; et ad decipiendos simplices die noctuque vigilabant, qui peccare faciebant homines in Verbo Dei, ut Christum Dei Filium negarent.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
