Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 138
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 12.) «Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus. »Ostendit quod sit marc, super qnod extenderit Dominus manum suam, dicens: «Mandavit adversus Chanaan. »Tyrus enim in terra Chanaan condita cst. Lege Scripturas, maximeque Evangelium (Marc. VII), ubi Syrophœnissa interpellans pro filia, egreditur de terra Chanaan, quæ dicitur mulier Chananaea. Simulque quia diaerat: Extendit manum suam, ne operantem membris et officio corporali crederes Dominum, adjecit, mandavit, ut Dei fecisse, jussisse ait.