Latin
Book 15
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 14-7
Unproofread scanNot analysed yet
(yers. 6, 7.) «Quærite Dominum, dom inveniri potest: invocate eum, dum prope cst. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et convertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum: quoniam mulus est ad ignoscendum. »LXX: f Quaerite Dominum: et cum inveneritis eunt, invocate. Et postquam vobis appropinquaverit, relinquat impius vias suas et vir iniquus cogitationes suas et convertatur all Dominum: et misericordiam consequetur: quia multum dirnittet peccata vestra. »Quia igitur, ut aute jam diximus, noluistis pactum recipere sempiternum, et misericordias David Odeles, quas, vobis nolentibussuscipere, suscepit turba tlentilium, moneo vos populares meos ego Propheta, atque contestor, dnm tempus est, agile pænitentiam. Convertimini ad eum, qui vobis nunc loquitur per propheLas, qui postea locuturus est præsens. Quaerite cum dum inveniri potest, dum estis in corpore, dum datur locus pænitentiæ, et quaerito non ioco, sed tide. Quomodo autem quaeratur Deus, in alio loco plemius dicitur: Sapite cle Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite eum: quia invenitur ab leia gui non tentant eum: et apparet his, qui non suntei increduli 2 (lsa. I, 1, 2). Unde e' nos scientes illud dictum de peccatoribus: Qui longe recedunt a te, peribunt, loquamur ad Dominum: Quo ibo aspiritutuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in caelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Et invocemus cum, dum prope esi, nc nostris vitiis atque peccatis procul recedat. Appropinquat enimappropinquantibus sibi, et filio longo post tempore revertenti lætus occurrit. Quamobrem sanctus in psalmo canit: Mihi autem adhærere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 28). Et. Moyses solus appropinquabat ad Dominum (Exod. XX). Et per Jeremiam loquitur Deus: Ego Deus appropinquanset non de longe (Jer. XXIII, 33). Appropinquans eis, qui mihi appropinquant fide,et longe recedens ab his qui a me procul infidelitate discedunt. Propter quae diCitur ad credentes: Appropinquate Deo, et appropinquabit t'obis. Ac ne hoc putaremus posse sufficere, statim subjungit': Resistite diabolo, et fugiet a vobis (Jac. IV, 8). Dequo supra dixerat: Adversarius vester diabolus sicut leo cicrcumiens, quaerit quem devoret. Adversum quem resistite confortati fide (1 Petr. v, 8, 9). Nec satis est quærere Dominun! ,et dum pænitentiæ tempus est, invenire, atque invocare cum dum prope est, nisi reliquerit impius was suas pristinas, et coogitationes antiquas quibus a Domino declinaverat. Tunc enim revertemur ad Dominum, qui miserebitur nostri; et ad clementissimum patrem. qui multus est in misericordiis, ct facilis ad ignoscendum, cunt cogitationes et vias pristinas reliquerimus, m postea mereamur audire: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1).