# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 14-9

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/14-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/14-9

(Vers. 19.) « Quia ecce ego creo Jerusalem exsultationcm, et populum ejus gaudium: et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo. > LXX: i Quia ecce ego facio Jerusalem exsultationem, et populum meum laetitiam, ei exsultabo super Jerusalem, et laetabor super populo meo. > Gaudere, inquit, et exsultare debetis lætitia sempiterna in creatione novorum coelorum, et terrae novae, et priorum penitus non meminisse: ne qua vobis recurationis antiquae oriatur tristitia: quia non solum coelos novos et terram novam, sed Jerusalem quoque creabo in exsultatione, et populum ejus gaudio. Haud dubium quin universae terrae, ut quae vetus uni genti gaudium erat, nova cunctis nationibus laetitiae sit. In tantum autem exsultatio erit omnium, atque laetitia super urbe et populo Dei, ut ego quoque conditor ejus exsultem et gaudeam super Jerusalem, et super populo meo qui comedet et bibet et lætabitur, et exsultabit in ea, et qui in nomine novo fuerit appellatus.2

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
