Latin
14.24 to 14.36
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 14.24-36
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur hoc præcipio vobis, ut inter signa mca atque miracula, quihus Babylon urbs potentissima diruta est, et quibus in mari Rubro atque Jordane popnlo meo aperta est via, nequaquam memineritis veterum, quoniam in Evangelio multo sum majora flacturus; quorum comparatione, præterita sileri debeant. Nequaquam enim ultra in mari Rubro, seJ in deserto totius mundi reperiam viam. Nec unu:; fluvius, sive fons erumpet de petra, sed inulta flumina, quae non corpora ut prius, sed animas sitientes reficiant, ut impleatur illud quod supra tegimus: Bibetis aquas de fontibus Salvatoris (cap. XII, 3). Tunc quod nunquam factum est, tict, ut omnes bestiæ et dracones, et struthiones qui in solitudine gentium morabantur, et idololatriae sanguine, inorumque feritate bestiarum similes erant, glorificent me atque collandent. Pro draconibus, quo solus Theodotio, ut in Hebraico scriptum est, appellavit THANNIM [Al. THENNIM] (). reliqui Sirenas interpretati sunt, animalia portentosa quæ dulci carmine atque mortifero navigantes Scyllæis canibus lacerandos praecipitabant. Hocque signiflcat, quo:! voluptati prius et luxuriae dediti, ad servitutem Domini convertantur: licet melius sit dracones intelligi, quia junguutur et struthiones, lit quia semel de bestiis solitudinis loquebatur, hæc animantia poneret, quae deserto familiaria suni. Laudabunt autem, inquit, me, et glorificabunt hestiæ agri, et dracones, et struthiones, quia dedi in dIserto gentium aquas, et in ariditate nationum flumina, ut liberet populis meus, quem elegi mihi, sive genus meum electum, et populus quem acquisivi sanguine meo, ut laudes meas virtutesque narraret.