Latin
14.30 to 14.47
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 14.30-47
Unproofread scanNot analysed yet
De quibus dictum est: Ab oculis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, cunc immaculalu, ero, et emundabor a delicto maximo (Psal. XVIII,13, 14). Omnia autem quæ promittuntur Sion et Jerusalem, nun ut Judæi somniant ad lapides illius et cineres favillasque dicuntur, ut instauretur in pristinum. statum: sed ad populum Jerusalem, qui occidit prophetas, et lapidavit eos, qui ad se missi erant (Matth. XXIII), et ad extremum etiam in Dei Filium misit manus. Qui corruens in passione Christi, inresurrectione illius suscitatus est: quando multa millia creJiderunt de Judaeis, et reliquiæ salvæ factæ sunt, Eadem et de Ecclesia possumus dicere, quae visio pacis et specuJa, si in haeresim corruerit, jubetur exire et prisLiuæ fidei ornamenta suscipere. Et si fuerit suscitata, sanctitatis ei et continentia præmia proluittontur, ut nequaquam per eam transeat incircumcisuset immundus. Quod non ad carnis concisionem atque præputium, sed t ad operum iuunundiliam, sive munditiam rcferri potest, ut incircumcisos et inmundos vocemus, qui corpuris voluptati et libidini scryiullt. Denique ad circumcisos carne, nou spiritu loquitur Jeremias: Omnes gentes incircumcisœ earne sunt: filii autem larael incircumcisi sunt cordibus suis (Jerem. IX, 26). Et bcatus Apostulus de virginitate et continentia ac nuptiis disputans, jecit in medio: Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat prœputiunt. In prœputio vocatusest, non circumcidatur (1 Cor. VII, 18). Quod mihi videtur aliis verbis dicere: Absque uxore vocatus est, et crediderit, non ducat uxorem. Vel e contrario: habens Ulorean, in Christum credidit, nequaquam divortium faciat. Quem sensum, non solum in circumcisione et in præputio, sed ill libertate ac servitute custodit, ut liberos vocet virgines et continentes, servos qui uxori debitum reddant. Neque enim potestatis nostræ est præputium adducere post circulucisia.