Latin
14.40 to 14.62
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 14.40-62
Unproofread scanNot analysed yet
Et tropologice de eo quasi de stella magna dicitur: Quomodo cecidit Lucifer qui mane oricbutur (Isa. XIV, 12)? Hœc universa fient, quia inebriatus est in coelo gladius ejus, poena atque sententia, et ultio in peccatores, quæ profertur a Doluino. Qui gladius et machæra in Ezechiel (cap. xxi) contra impios exacuitur, ac plurimis interfectis, vaginam suam jubetur iurare. Cumque inebriatus fuerit EI repletus in cœlo, hoc est, in aere, qui consuetudine Scripturarum coelum dicitur, tunc ad Idumæam quoque, id est, ad terrena descendet: ut post poenam dæmoum etiam hominum animae judicentur. ldumœa quippe in lingua nostra terrenam sonat. Repletusque est sanguine, et incrassatus adipe agnorum et bircornm. medullatorumque arietum atque taurorum: ut et principes et populum ptriter significet puniendos. Victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edem. De qua Bosra et Idumæa etiam in conseqnentibus (ad LXIII, i) idem Propheta testatur dicens: Quis eat qui venit de Edom: rubra vestimenta ejus de Bosra I? Et nonnulli exislimant, quia Bosor caro dicitur, per victimam Domini Bosra, tormenta omnium in carne monstrari; qui pio labuntur errore. I. . præsenti cnim loco non per SIN litteram, quæ in BOSOR (),hoc est, in carne, popitur; scil per SADE seribitur, et BOSRA ()appell. tur, quæ juxta Jesum et Jeremiam non Edom, id est, Idumæa: sed in terra Moab invenitur (Jlrem. XLVIII). Bosra autem in lingua nostra muntam sonat atque circumdatam, sive firmatum: ut orbem terrarum Domi i voluntate doceat esse selidatum, juxta illud quod in Psalmo canitur: Ipse super mariM funduvit eum, et super flumina collocuvit illum (Psal. XVIII, 2); et de firmitate tetrræ ex persona Dei dicitur: Ego firmari columnas ejus (Psal. LXXIV, 4). Cumque victima Domini fuerit in Bosra, et interfectio ejus in lumæa, descendent unicornes cum tauris ponenti.