Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 141
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 15.) <Et erit in die ilia, in oblivione eris, o Tyre, septuaginta annis, sicut dies regis unius. »Ah hoc loco usque in tinem hujus prophetiae, Tyro prospera nuntiantur, quod debeat agere pœnitentiam, quod herum exstruenda sit, quod septuaginta tantum annis, quibus et templum hei desolatum fuit, Tyri subversio maneat: ut cujus ruinis insultabat, et ruinarum cjus tempus imitetur. Septuaginta autem annos unius regis, multi putant Nabucbodonosor dicit quibus regnum gentis Assyriae in Jerusalem permanserit. AHi generaliter pronuntiatum, quod qui longum regnandi tempus habuerit, septuaginta annos transire non possit.