Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 143
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 17.) c Et erit, post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad merces suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terræ. »Hæc omnia juxta historiam expleta esse, consonis Graecorum Phoenicum litteris indicatur, quod post LXX annos instaurata, ad potentiam pristinam sit reversa, et negotiatio universarum gentium fuerit, quas ego puto fornicationes appellari, ut quomodo qui fornicalur, ad lupanar ingreditur et mercedem stupri. tribuit, sic et institor, de toto 01 IN! concurrens, pulchritudinem urbis quasi meretricis impleverit.