# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 143

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/143

(Vers. 17.) c Et erit, post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad merces suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terræ. » Hæc omnia juxta historiam expleta esse, consonis Graecorum Phoenicum litteris indicatur, quod post LXX annos instaurata, ad potentiam pristinam sit reversa, et negotiatio universarum gentium fuerit, quas ego puto fornicationes appellari, ut quomodo qui fornicalur, ad lupanar ingreditur et mercedem stupri. tribuit, sic et institor, de toto 01 IN! concurrens, pulchritudinem urbis quasi meretricis impleverit.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
