# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 144

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/144

(Yers. 18.) c Et erit negotiatio ejas, et merces I ejus sanctificatæ Domino: non condentur, neque reponentur. QNia his qui habitaverim coram Domino, erit negotiatio ejus 2, ut manducent in saturitate, et vestiantur usque ad vetustatem. » Haee secundum historiam, necdum facta comperimus, nisi forte putandum est, quod post ædificationem JeruSlleln, et instaurationem Tyri, amicae inter se fuerint civitates, et ad templum Dei crebro Tyrii dona transmiserint: sicut et in Ezdra legimus (II Esdr. XIII, 16), quod Tyrios qui pisces vendebant, in Sabbaio abegerit, et introire urbem nun permiserit: atque ex uno mercimonio etiam de cæteris æstimandum sit. Judæi MMa in (uturum vota differunt, post Antichtistum in mille annis hec explenda memorantes. Nec mirum si lata confingant, qui spreta veritate Christi, organum diaboli Antichristum recepturi sunt, cum etiam Christiani judaizantes de mine annorum beatitudine hæc dicta contendant. Ege autem quomodo in visione Babylonia sub typo eversionis ejus, consummationis tempus intelligo, et in Ægypto destructis idołis altare Domini collocatum ad Christi tempus refero, et in visione Moab, thronum Salvatoris in terra ejus positum recognosco, et in Damasci cæterisque visionibus omnibus, nostrorum esse temporum sacramenta nen dubite: ita et ill visione Tyri, quae extrema eat, Christianae felicitatis tempus interpretor: quod postquam ædificata est, et recepit pristinum statum, et omnis negotiator in antiquam cOnsuetudinem, portum ejas ingressus est, et meN cimonia et labor eorum Domino dedicentur. Cernamos in Tyro exstructas Christi ecclesias, consideremus npes omnium, quod non reponantur, nec thesaurizentur, sed dentur his qui habitant coram Domino, qui servientes altari participant cnm altari (1 Cor. IX). Ministrent antem Tyrii non ad divitias, nec ad cumulandas sacerdotum opes, sed ad victus necessaria suppetenda: ut, juxta Apostolum, habentes victum atque vestitum, bis contenti simus (7 Tim. VI). Et nota quod non dixerit negotiationes, et merces Tyri sanctificatas Domino his dandae qui habitaverint Jerusalem, sicut Judei arbitrantur; sed qui fuerint coram Domine, qui serviunt ei. Sic enlm et Dominas constituit, ut qui Evangelium prædicant, vivant de Evangelio (1 Cor. IX). Servire autem Domino, et habitare coram eo, non est loci, sed meriti. Hucusque visiones Isaiæ, sive onera qaae certis gentibus imposuit, ut jussisti, et ut nos qui'imus, historica interpretatione disseruimus, Hebraicae tantum veritatis prementes vestigia. Quae sequuntur, ad omnes pertinent nationes, et generaliter ad totius mundi consummationem. De quibus nec tu petisti, ut scriberem, nec mibi otiosum fuit, ut ex snperOuo non quaesita dictarem, qui quaesita vix scripsi.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
