Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
«Et requiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. a LXX: «Et perdam injuriam iniquorum, et injuriam superborum humiliabo. a Verbum Hebraicum GAON (),quod perspicue arrogantiam et superbiam sonat, Theodotio et Septuaginta semper injuriam transtulerunt, sensum magis quam verbum exprimentes: quia omnis superbus promptus est ad injuriam. Ergo propterea Dominus visitat super orbis mala, et contra impio8 iniquitates eoram, ut comprimat arrogantiam superborum, et superbiam fortium hunni. I iet Deus enim superbia resistit, humilibis autem dat gratiam (7 Pelr. v). Et in Proverbiis legimus: Ante contritionem elevatur, cor viri, et ante gloriam humiliatur (Prov. xv. . 18). Semper superbiam ruina sequitur, et humilitatem gloria: Qui enim se exaltat, humiliabitur: et gui se humiliat exaltabitur (Lur. XIV). Legimus in alio loco: Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobabo (I Cor. I, 19). Non quod vera sapientia et vera prudentia perdantur a Domino, sed falsi nominis scientia: qui sibi thesaurizam linguam mendacii, et deficiunt scrutantes scrutinio, et inveniunt nihil, loquentes iniqutatem in eXCelsum, et ponentes in caelum os snum. Unde proprie hæreticorum superbia veritatis injuria nominatur.