# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 15-2

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15-2

« Et requiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. a LXX: « Et perdam injuriam iniquorum, et injuriam superborum humiliabo. a Verbum Hebraicum GAON (), quod perspicue arrogantiam et superbiam sonat, Theodotio et Septuaginta semper injuriam transtulerunt, sensum magis quam verbum exprimentes: quia omnis superbus promptus est ad injuriam. Ergo propterea Dominus visitat super orbis mala, et contra impio8 iniquitates eoram, ut comprimat arrogantiam superborum, et superbiam fortium hunni. I iet Deus enim superbia resistit, humilibis autem dat gratiam (7 Pelr. v). Et in Proverbiis legimus: Ante contritionem elevatur, cor viri, et ante gloriam humiliatur (Prov. xv.. 18). Semper superbiam ruina sequitur, et humilitatem gloria: Qui enim se exaltat, humiliabitur: et gui se humiliat exaltabitur (Lur. XIV). Legimus in alio loco: Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobabo (I Cor. I, 19). Non quod vera sapientia et vera prudentia perdantur a Domino, sed falsi nominis scientia: qui sibi thesaurizam linguam mendacii, et deficiunt scrutantes scrutinio, et inveniunt nihil, loquentes iniqutatem in eXCelsum, et ponentes in caelum os snum. Unde proprie hæreticorum superbia veritatis injuria nominatur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
