# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 15-5

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15-5

(Cap. XLVIII. —- Vers. i seqq.) « Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Juda existis: qui jurastis [Vulg. juratis] in Domine Domini, et Dei Israel recordamini, non it, veritate neque in justitia, De civitate enim sancia vocati sunt; et super Domiuum [ fulg. Deum] Israel constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. > Haec Chaldeis et Babyloniis ventura praedixi, et necesse est quod per prophetas meos loculus sum, rebus expleri. Tu autem, domus Jacob, et qui vocamini numine Israel, et qui de aqua Juda existis, ct caetera quæ sequuntur, andi attentius qute dicturus sum. Et notandum quod nequaquam eos appellet Jacob, sed domum Jacob; nec Israel, qui hoc falso appellantur nomine, cum opus non habeant nominis. Et de aquis, inquit, Juda existis, σεμνοτ έρως aquas I vocans pro seminet ut nequaquam eos virtutum patriarcharum filios ostenderet esae, sed earnium. Et recte aquas Juda appellavit, quia sola tunc in terra Judaea adhuc permanebat tribus; et semen David illo tempore regium servabatur. Qui, inquit, jurastis in nomine Domini, non ut honoretis Dominum, sed ut assumpto nomine faciatis injuriam, dumeum testem vestri vultis esse mendacii, et requiescitis in sancta civitate, et super Dominum Israel innitimini; ut jactetis, habiiatores vos esse urbis Jerusalem, et Domini sabaoth habere privilegium, cum cassa Jacob, Israel et urbis sanctæ, et Dei omnipotentis assumatis vocabula.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
