# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 15-6

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15-6

(Yers. 8, 9.) < Non enim cogitationes meae, cogilationes vestræ: neque viae vestrae, viæ meTe, dicit. DOminus. Sicut enim exaltantur coeli a terra, sic exaltatæ sunt viae mcae a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus veuris. » LXX: « Neque enim sunt cogitationes meæ. sicut cogitationes vestræ: nec sicut viæ meæ, viae vestræ, dicit Dominus. Se'i quantum distat cælum a terra, tantum distat via mea a viis vestris, et cogitationes vestrae a cogitatione mea. » Ne putetis, inquit, difficile esse quod spondeo, et vobis incredibile videatur, impium et iniquum posse salvari, vel populum Judæorum, vel omnes qui in gentibns nesciebant Deum: hoc considerate, quod multa inter mea vestraque consilia sit differentia, et quanta naturæ, tanta voluntatis diversitas. Mu/tæ enim cogitationes in corde viri, consilium autem Domini in sempiternum mallet. (Prov. XIX,21.os,ut homines, sæpepromissi pænitentes, veterem vołuntatem novella voluntate subvertistis. Dominus enim dissipat consilia gentium et reprobat cogitationes populoruUI, et irritas facit voluntates principum (Psal. XXXII, 10). Cogitationes autem cordis cjus a generatione in generationem; et quidquid decreverit, non potest immutari. Vultis scire diversitatem met vestrique consilii-? Quantum coelum loci distat a terra, et aliud angelorum, aliud hominum habitaculum est, tantum meæ cogitaliones a vestris consiliis separantur. De meis enim cogitationibus dicitur: Inscrutabilia judicia ejul, et investigabiles vice illius (Rom. XI, 33). Porro de vestris: Cogitaverunt consiliumquod "ou pOluerunt stabilire (Psal. ix, 12). Et ill alio loco: Quodcunque inieritis consilium, dissipabitur, et quidquid loculi fueritis non permanebit in vobis (Isa. VIII, 10). Perspicua interpretatione non indigent, idcirco stringuntur potius, quam disseruntur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
