# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 15.1-2-22

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 15.1 to 15.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15.1-2

Vers. 2-4.) c Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. Vetus error abiit, servabis pacem: pacem, quia in te speravimus. S crastis in Domino in sæculis æternis. » LXX: « Aperite portas, ingrediatur populus custodiens justitiam, et custodiens veritatem, apprehendens veritatem, et custodiens pacem: pacem, quoniam in te speraverunt, Domine, usque in sempiternum. » Omne hoc canticum quod in terra confessionis et laudis sancti cantaturi sunt, mutat repente personas, et quasi per interrogationem et responsionem texitur. Dixerat populus Dei: Urbi fortitudinis nostræ Salvalor, ponatur in ea murus et antemurale. Respondit Dominus. imo præcepit non eis qui hoc dixerant, sed angelis qui portis urbis Dominicæ præsidebant, ut aperiant portas, et ingrediatur per eas getis justa, custodiens verilatelll, sive ut in Hebraico dicitur EMMUNIM [AI. EIUJOPUII] ), quod nostra lingua vertitur, fdes, plurałi numero, non singulari. Quæ sunt portae, quæ aperiuntur ab augelis, ut ingrediatur uon populus Judæorum, qni abjectus est, sed geris justa, quæ ex fide fillelium nomen accepit? Utique illae de quibus sanctus loquitur: Aperile mihi porla. justitiæ, ingresaus ill eas confitebor Domino (Psal. CIVII, i9). Has autem portas nullus poterit ingredi. nisi qui de portis mortis fuerit liberatus; et cum Psalmista dixerit: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omne, laudationes tuus ill purtis fliæ Sion (Psal. IX, 15). Cum enim lie portis mortis fuerimus erepti, tunc in portis filiæ Sion omnes laudationes Domini cantare poterimus. Et quomodo portas mortis reor esse peccata, de quibus ad Petrum dicitur: Portæ inferni non prævalebunt adversum te (Matth. XVI, i8): sic portas justitiæ, omnia opera virtotum, quas qui fuerit ingressus, unam inveniet portam, de qua dicitur:Hæc porta Domini, justi intrabunt in eam (Psal, CXVII, 19). Et quomodo per plures margaritas et portas pervenimus ad eum qui dicit esse se viam ct portam, per quam ingredimur ad Patrem.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
