# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 15.1-5-20

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 15.1 to 15.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15.1-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15.1-5

(Vers. 4 seqq.) i Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: Vade ct dic Ezechiae: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrymas tuas. Ecce ego adjiciam ster dies tuoa quindecim annos, et de manu regis Assynorum eruam te et civitatem istam, et protegam eam. Hoc autem tibi crit signum a Domino, quia faciet Doniinus verbum hoc quod locutus est: Ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem lineis; et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderal. > Praepostero. ordine quasi in prophetia hic refertur historia, quae in Regum volumine consequentius legitur. Flente Ezechia fletn magno; prinsquam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus eat sermo Domini ad eum, dicent: Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei: Audivi orationem tuam, et vidi I crymam tuam: Ecce sanavi te. Dixitque Ezechiae ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit (IV Reg. XI, 5, 8)? Cui Propheta respondit: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. Vis ut accedat umbra lot lineis, an ut revertatur totidem gradibus? Cui dixit Ezechias: Facile est umbram crescere decem lineis, nec hoc volo ut fiat; sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. Cutuque invocante Isaia potentiam Domini, signum esset effectum, præcepit Isaias afferri massam ficorum recentium: quam cum attulissent, el posuissent super vulnus ejus, curatas est. Revertitur autem ad regcm Propheta Domini jussione, ut ipse sauaret qui percusserat; et vocatur Ezechias dux populi ejus. et filius David, cujus opera sectabatur, fecerat enim rectum juxta omnia quæ fecit David pater ejus; et auditur ejus oratio, videnturque lacrymæ, quoniam ambulaverat coram Domino in veritate ct in corde perfecto, et fleverat fletu magno;

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
