Latin
15.20 to 15.37
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 15.20-37
Unproofread scanNot analysed yet
Denique et Isaac unam sementem jaciens fidei, bec numero laboris sui opera muhiplicata suscepit. In illo igitur tempore, quando aetas fuerit una cunctorum, et sanctus et peccator erunt simili resurrectione perfecti, nec inter se variabunt tempore; sed alius ad præmia, alius ad supplicia pertrahetur: et in eo peccator maledictus erit, quod incorrupto corpore pœnas patietur aeternas. Illud quoque quod in Apocalypsi Joannis legimus (cap. xx), post resnrrectionem exhiberi praesentiae judicis parvos et magnos, non aetatum, sed meritorum significat differentias. Qni enim parvus est juxta sententiam Salomonis, dignus est misericordia: Potentes autem potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). In quem sensum et Domini verba consentiunt: Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, napu/abit multis (Luc. XII, 47). Qui vero neseit, et Iecerit digna plagis, vapulabit paucis. Beatus apostolus Paulus, Christo in se loquente, Scripturam veterem edisserens, Abrabam patriarcham non solum circumcisionis, sed praeputii asserit patrem (Rom. IV), hoc est, duos ex eo populos esse generatos, et eum qui juxta carnem natus fuerat, centenarius piopter Christum I, qui de Abrabam siirpe generatus est, in quem ille miserit manus, maledictioni perpetuae subjacere. Hauc ligurum doceni Evangelia (Marc. v), quibus fertur tunc hæmorbousaiu I aegrotare ca pisse, quando nata est lilia archisynagogi, et quandoista sanata sit, sta tim illam esse mortuam, uno atque eodem annorum spatio, novum populum in juventute persistere, et veterem in infidelitate mori, et esse Ina. ledictum. Hoc juxta Septuaginta interpretes diximus, quorum editio loto orbe vulgata est: ne in loco famosissimo videremur ad Hebrææ linguæ areem confugere. Quod sive post rcsurrectionem intellexeris in secundo Salvatoris adventn, sive post baptismum in prima resurrectione credendum, non abhorret ab Ecclesiae fide. Hebræi hæc ante resurrectionem in mille annorum regno super terram futura contendunt, ct tam longa tuturæ vitae spatia repromitti, ut centum anni reputentur infantiæ;