# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 15.25-39

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 15.25 to 15.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15.25

Quia re/icti sumus pauci de pluribus, sicut oculi lui nos intuentur: et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus (Jerem. XLII, 2, 5). Cumque Jeremias post decem dies ex sermone Domini respondisset: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Si quiescentes manseritis in ierra hae, ædificabo vos et non destruam, plantabo ei non evellam, quoniam placatus sum super malo quod feci vobis. Nolite timere a facie regis Babylons, quem vos pavidi formidatis (Ibid..l0, 11). Et post modicum: Si autem dixeritis, non habitabimus in terra ista; et posueritis faciem vestram, ut ingrediamini AEgyptum, el intraveritis ut ibi habitetis; gladius quem vos formidatis, ibi comprehendet vos: et fames pro qua estis solliciti, adha rebit vobis in Ægypto, et ibi moriemini ( Ibid. 13, 15, 16). Responderunt viri superi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini in Ægyptum, ut habitetis illic; sed Baruch filius Nerias incitat te adversum nos, ut tradat nos in manibus Chaldæorum, ut interficiat uox et transduci faciat in Babylonem (Jerem. XLIII, 2, 3). Denique omnes principes populi reliquiis congregatis cum mulieribus et parvulis filiabus regis l, non audientes vocem Domini, ingressi sunt Ægyptum, ahsumptis secum Jeremia et Baruch, et venerunt in Taphnas, ita ut Jeremias in signum captivitatis futuræ prophetaret contra inobedientem populum ea quæ In libro illius continentur. Quod igitur postea futurum era!, ante annos multos prædicitur, et desertores et prævaricatores filii appellantur qui deserto consilio Dei, quod acceperant per Jeremiam, suam seculi sunt voluntatem, et orditi telam, non per spiritum Dei, qui eis Jeremiae ore resonabat. Orditam autem telaui μεταϕοριϰῶς posuit, ut pravum consilium demonstraret, et hoc fecerunt, ut peccata pristina augerent peccato contentionis et superbiae. Qui descenditis, inquit, in Ægyptum, et os meum non interrogastis I.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
