# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 15.27-49

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 15.27 to 15.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15.27

IV, 18, 19, Isa. LXI, 1,2, 5); et de quo supra dictum cst: Mulieres opulentæ surgite (ha. lXXII, 9); et dierum aimi recordamini in Uolore cum spe, ac per hoc post generalem tulius orbis consummationem rever tt Scripturam ad Jerusalem, cui illo tempore loquebatur, et vastitatem cjus pleno sermone describi; quod scilicet postquam tempus Romanæ obsidionis advenerit, pice et sulphure et flammis ardentibus omnia compleantur, et fumus illius maneat in æternum, habitentque ibi onocrotalus et hericius, et ibis, et corvus, quæ animantia ill desertis locis habitare consueverunt; et huc fiat, quia funiculus Domini atque perpendiculum, id est, sententia illius uon valeat immutari. Nobiles ejus, id est, apostoli atque credentes non erum ibi, nec perditorum numero conjungentur; scd regem potius Christum invocabunt. Omnes autem principes illius, Scriba: videlicet et Pharisæi, redigemur in nihili, tL in domibus quondam ornatissimis spinæ el urticæ ct paliurus orientur. Eritque cubile draconum, et pascua struthionum, quæ et ipsa signa sunt extremæ solitudinis. Et occurreut sibi in ea, juxta LXX diversa dæmonum phantasmata, sive ut omnes juxta Hebraicum transtulerunt, sum() et IIM (), onocentauri, et pilosi, et lamia, quæ gentilium fabulae, et poctarum figmenta describunt. Hericium quoque ibi enutrire catulos, et stationem habere fidissimam; illuc congregari milvos, rapacissimam arcu, quæ Hebraice appellatur DAJOTH (). sive ut LXX transtulerunt cervos, de quibus infra dicen us. Inter quæ Propheta loquimur audientibus homines [Al. omnes] qui me audistis loquentem, quæ ventura pronuntio, rebus omnia complebuntur. In libro enim scripta sunt Domini, et illic, sententia, et unum quidem irritum erit. Nam quod cie mico ore procedit, ille mandavit, id esi, cto quidem loquor; sed verba sunt Donnini, et spirim [Al. spiritus] illius quidquid dictum est perpetrabilur. Ipsius decreto atque mensura singula complebuntur; et usque in generationes sempiternas suum ordinem nou relinquent.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
