Latin
15.40 to 15.55
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 15.40-55
Unproofread scanNot analysed yet
Non quod non interrogaverint, sed quod consilium propbetae audire noluerint, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in proiectione, sive umbra iEgypti. Pro fortitudine Pharaonis, quae in hoc luco bis ponitur, in Hebraico scriptum habet MAOZ (). Hoc adnotavimus, ut quod in Danielis extrema legimus (Dan. II) visione Deum MAOZIM (),non ut Porphyrius somniat, Deum viculi Modim [Al. Jloden], sed robustum Deum et fortem intelligamus. Pharao autem apud. Egyptios nomen est giae potestatis; et unusquisque speciali appellatur vocabuło, ut Pharao Nechao, et Pharao Vafres [Al. Vafre]; quomodo si nos Cæsares et Angustos propriis regum vocabulis præponamus. Et erit, inquit, vobis fortitudo Pharaonis in confusionent, et fiducia umbra Ægypti in ignominiam Scribit idem Jeremias, quod in Taphuis urbe Ægypti infoderit lapides in porta domus Pharao, et dixerit viris Judæis: Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et ponam thronum ejus iMper lapides istos quos abscondi, et statuet 'otium suum super eoa. Veniensque ercutiet terram: Egypti, quos in mortem, in mortem: et quos in captivitatem, in ca; tivitatem; et quos in gladio, in gladio: et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, ei cuptivos ducet illos. Et amicietur terra Ægypti, sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace (lerem. XLIII, 10-12). Superatis enim Ægypliis, capti sum et Judaei, qui ad Ægyptios fugerant. Quodque sequitur: Erunt enim in Tauis principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt, cum irrisione ct έμϕατιϰω̃ς legendum, quod spreto Dei consilio, principos suos ad Tauis urbem Egypti miserint, in qua domus Pharaonis regia fuit, et sub Moyse signa atq e portenta plurima perpetrata sunt, diceule Psalmographo: Qui fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos (Psa/.