# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 15.41-62

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 15.41 to 15.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15.41

Simul requiescent catuli eorum. Leo quoque non carnes comedet, sed paleas, quod scilicet v scatur < ibo simplici. El hic observandum, quod.uon bos caines, sed lec paleas comedat. Paleas puto ill Scripturis sanctis verba simplicia intelligi. Triticum autem, et interiorem medullam, sensu u qui invenitur in littera: et frequenter evenit, ut homines sæculi, mystica nescientes, simplici Scripturarum lectione pascantur. Infans quoque, qui malitia parvulus est, mittit manum in foramine aspidis, et de obsessis hominuM corporibus fugat dæmones. Qui autem ablactatus est, nequaquam lecte nutritur infantiæ, sedjam solido tescitur cibo. Iste in reguli cavernam mitttit manum, hoe est, in ipsus Satanæ habitaculum, et inde eum extrabit. Unde et apostolis potestas data est, ut calcarent super serpentes, et scorpiones, et super omnem fortitudinem inimici (Luc. x). Nocere autem et occidere nequaquam poterunt venenata prius aniwalia eos qui habitaverint in monte sancto Dei, quod interpretatur Ecclesia, de quo in Evangelio dicilur; Nou potest civitas, abscondi tupcr montem posita ( Matth. v, 14). At ne hoc putemus dici de monte Sion juxta Hebræorum errorem, sequenti versiculo Evangelicæ prædicationis sacramenta monstrantur; Quia repleta eat terra scientia Domini; hoc est illud quod supra dicebatur obscurius; Habitabit lupus cum agno, et pardus cnm hædo accubabit; et juxta consuetudinem suam prophetalia in fine verba panduntur: Sicut aquæ, inquit, marisoperientes. Quomodo aquæ maris operiunt profunda maris, hoc est terram quæ operta est fluctibus, sic scientia Domini omnis terra complebitur. Quam divorsorum prius morum conunctionem etiam beatus apostolus Petrus in vase linteo (Act. x), quod decœlo dimissum est, se vidisse testatur, haben e quatuor principia, quæ quatuor mundi plagas intelligimus, ut repletam terram Dei scientia cognoscamus; in quo vase erant quadrupedia, et serpenles, et bestiæ et volatilia cœii, ut quod Area in diluvio, hoc Ecclesia praestet in mundo.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
