# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 15.56-68

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 15.56 to 15.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/15.56

LXXVII, 43). Et idem haias contra Ægyptum loquitur: Ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et dicant, quid cogitaverit Dominus Sabaoth colura Ægyptum. Defecerunt principes Taneos (Isa. xix, 12, 13), quos eo tempore delecisse commemorat, quando Dominus ingressus est Ægyptum super nubem levem. llanes autem urbem Ægypti in alio loco non legimus, sed ex eo quod ait: Nuntii tui usque ad flane. pervenerunt, intelligimus ultimam juxta iÆthiopas et Blemmyas [Al. Blembas] esae jÆgypti civitatem, pro quo LXX interpretati sunt: Nuntii pessimi frustra laborabunt, qui conlisi sunt super populo i£gypti, qui eis prodesse non potuit, et luerunt in opprobrium sempiternum. Quidam hunc locunt contra decem tribus iu Samaria scriptuin putant, quod ab Ægyptiis auxilia postulantes, capti sint ab Assyriis. Juxta tropologiam: Omnes qui Dei religione contempta, revertuntur ad vomilum suum, et perdito nomine filiorum, impudentissimi canes appellantur, ineunt consilium, non per Dominun, et feriunt foedus, non per Spiritum Domini, adduntque peccata peccatis: ut superati blandientibus vitiis, etiam dogmatum recipiant pravitatem, et descendant in Ægypti tenebris, quærentes auxilium Pharaonis, qui regnat in Ægypto, cujus protectio ducit in ignon iniam, et in opprobrium sempiternum. Sum enim iii Tanis. in mandato videlicet humili atque dejecto principes ejus, pessimi nuntii, qui frustra laborant super populo qui eis prodesse non poterit. Sicut enim sanctos magistros juvat discipulorum salus, sic perditio seductorum perdit patriarchas eorum qui ad i€gypti auxilium confugerunt.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
