# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 16-3

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/16-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/16-3

< Onus jumentorum Austri. > Pro quo Hebraice dicitur MASSA BELMOTH [Al. BEHEMOTH] NEGEB ( ) quod LXX transtulerunt, Visio quadrupedum in deserto 1. Superior expositio, quam latissime historiæ replicatione texuimus, hujus luci est interpretatio, quod juxta consuetudinem prophetalem, onus id est, pondus et sarcina cruciatuum a'que pœnarum, non soluin super Babylonem et Philisthiim, et Moab, et Damascum, et Ægyptum, et desertum mare, Idumæum quoque et Arabiam, et vallem Sion, et ad extremum Tyrum; sed super jumenta quo'lue Austri pervenerit, quæ LXX transtuleruut, quadrupedes in deserto. Significat autem tribum Juda, quae in austrari parte sita, eremo confinis est; et eos qui Jeremia: vaticinium respuentes, capta Hierosolyma, noluerunt habitare in Judaea, sed per desertum ad Ægyptios confugerunt. Et recte appellantur jumenta Austri, sive quadrupedes in deserto, quia respuerunt notitiam Dei, et contempto ejus imperio, ad Ægypti simulacra fugerunt, spem habentes in Pharaone, cui qui innixus fuerit, quasi si incumbat atundini, qUia fracta manum vulneret innitentis. De istiusmodi jumentis et filii Chore loquebamur in Psalmo: Homo cum in honore esset, nou intellexit, comparatua est jumentis insipientibus, el similis factus eat illis (Psal. XLVIII, 13). Quodque seqnitur: Hæc via eorum scandalum ipsis, recte super praesenti capitulo intelligi potest, quod via deserti illis fuerit in ruinam. Legisse me novi, jumenta Austri et quadrupedes in deserto, qui Judææ terminos reliuquentes, ad Ægypti tenebras confugerunt, referri ad spiritualia nequitiæ in coelestibus; et rectores tenebrarum istarum, qui universas divitias et pristinas opes iÆgypti desi lerio perdiderunt. Hoc ille dixerit. Nos juxta tropologiam, ut quæ necdum posuimus, disseramus, dicimus omnes qui pro Creatore deserto, sæculi erroribus se dederunt, esse quadrupedes ill deserto istius sæculi, a quo frusTa sperent auxilium, cum verum Dei auxilium dereliquerint.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
