# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 16.1-6-22

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 16.1 to 16.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/16.1-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/16.1-6

(Vers. 5, 4 seqq. ) « Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. Scivi enim quia durus es, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua antea. Prædixi tibi et tunc: antequam venireht, indicavi tibi, ne forte diCeres: Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea conflatilia mandaverunt ista. Quae audisti, vide ofnnia: vos autem non annuntiastis 2. Audita fec! tibi nova ei tunc: et conservata qua: nescis: modo Creata suut, et non ex tunc: et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce cognovi ea. Neque audisti, neque cognovisti, neque ei ttinc aperta est auris tua: scio enim, quia prævaricans praevaricaberis, et transgressorem ex ventre vocavi te. Propter nomen meum longe faciam furorem meum; et laude mea infrenabo te, ne intereas. Ecce excoxi te, sed non quasi argentum: elegi te in camino paupertatis. Propter ine, propter me faciam, ut non blasphemer: et gloriam meam alteri non dabo. » LXX: < Priora adhuc annuntiavi: et de ore meo egressa sunt: et auditum facluin est Subito feci, et Venerunt, scio quia durus es: et nervus ferreus colluln Ulum, et frons tua ænea: et annuntiavi tibi olim antequam venirent super te. An. ditum tibi feci: ne forte diceres, Quia idola mihi fecerunt, sculptilia et conflatilia mandaverunt mihi. Audistis omnia, et vos non cognovistis: sed audita tibi feci nova ea nunc quae futura sunt. Et non dixisti, Nunc fiunt, et non olim: et non in prioribus diebus. Ne dicas etiam Novi ea: neque nosti; neque scis, neque a principio aperui aures luas. Scio enim quoniam praevaricans praevaricaberis: et iniquus adhuc ex utero vocaberis. Propter nomen meum ostendam tibi furorem meum: et gloriosa mea inferam super te, ut non te interficiam.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
