Latin
16.1 to 16.17
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 16.1-8-17
Unproofread scanNot analysed yet
(Veri. 10, 1t.) «Et quomodo descendit imberet nix de caelo, et illuc ultra non revertetur [Vulg. revertitur); sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecunque volui, et prosperabilur in his, ad quæ misi illud. »LXX: «Quomodo si descendat pluvia, aut nix de caelo, et non revertetur, donec inebriet terrain, et generet et oriatur, et det semen seminanti, et panem ad comedendum; sic erit verbum meum, quod exierit de ore meo: non revertetur donec compleat quae volui, et prosperas faciam vias ejus et praecepta mea. »Pendent ex superioribus quae dicuntur, et breviter Laic sensus est: Non sit incredulus populus nationum, quod post tanta scelcra impius rePente salvetur. Nun enim suut cogitationes meæ ut cogitationes hominum, et quantum cœlum distat a terra, tantum meæ cogitationes a cogitationibus hominum separatae sunt. Ego enim clementissimus sum, et multus ad ignoscendum. Vultis et aliam accipere similitudinem? Quomodo imber et nix descendit de cœlo, et illuc ultra non revertetur, sed inebriat terram, ct infundit eam, et varia semina pullulat, ut plenis segetibus paues in usus hominum procreentur: sic repromissionis meae verbullJ, quod semel pollicitussum, et quod egressum est de ore meo, irritum nou erit; sed omnia opere complebuulur. Juxta anagogen duplex intelligentia est, quod verbum Domini vet ille sit, dequo scriptum est: In principio erat Verbunl, et Verbum erat opud Deum, et Deus erat Verbum (loan. I, 1). Qui non revertetur ad eum vacuus, nisi Patris fecerit voluntatem, et universa compleverit propter quæ fuerat corporatus, ct mundum reconciliaverit Deo. Qui de ore procedere dicitur, et de utero ac vulva: Mun quod Deus haec membra habeat, sed quod nos naturam Domini per nostra verba discamus.