# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 16.21-44

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 16.21 to 16.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/16.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/16.21

Et est sensus: Ego non loquar prior contra te, ne oppressum esse te dicas multiplicatione sermonum; ced ut si quid justi habes, ipse pro te loquere; ut videaris ista quæ pateeris immerito sustinere. Et lit scias me mmisereri tui, non ob meritum tuum, sed propter meam clementiam, a patribus tuis repetam atque majoribus, ut intelligas le a peccatoribus esse generatum: Pater tuus primuspeccavit in solitudine; omnis videlicet populus Israel. Sive auctor generis tui Abrabam peccasse convincitur, quando Domino terram repromissionis semmi illius pollicenLe, respondit: In quo scium quia possidebo eam? (Gen. xv, 8.) El interpretes, inquit, lui prævaricati sunt in me. Aaron et Moyses ad aquam contradictionis, qui inter me et te medii loquebaatur (Excd. XVII). Et ut intelligamus non esse violentamexpositionem, sequitur: Et contaminavi principes sanctas, de quibus et in psalmo canilur: Absorpti sunt juxta petram judices eorum (Psal. CXI, 6). Qu idcirco constaminassese dicit, quod terram repromissionis non intraverint. Dedique ad internecionem Jacob, et Israel in blasphemiam; ut nullus, praeter duos ex his qui de AEgypto egressi erant, intraret in Judaam; sed cadavera eorum jacerent in solitudine. Juxta LXX, qui addidi:runt de suo: Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris, ad poenitentiam eos. provocat Deus, ut intelligant scelera sua atque peccata, et veinam consequamur. Scriptum est enim et in alio ioco; Justus accusator sui ext in principio sermonis (Prot. XVIII, 17). Principesqueeorum et patres dicuntur Domini sancta violasse, uon servientes Legi Dei; sed traditiones et mandata hominum requirentes; propter quos periit Jacob et in opprobrium datus est Israel, ejectus de sua provincia, et tulius orbis exsul atque peregrinus.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
