# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 16.23-38

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 16.23 to 16.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/16.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/16.23

Ecce vendidi te non propter argentum: erui autem te de fornace paupertatis: propter me faciam, quia nomen meum polluilur: et gloriam mcam alteri non dabo. i Praedico tibi Babylonios a Medis Persique superandos, et repente faciam quod minatus sum, ne cum venerint quæ praedicta suit, vel deorum nutu quos colis, vel fortuito ea existimes accidisse. Nec jacto scientiam futurorum, sed ob incredulitatem tuam loquor, cujus cor incredulum, et cervicem ferream, ac frontem aeneam ab initio esse cognovi. Ecce audisti omnia quae ventura sunt, et tamen celas silentio veritatem. Ncc narro praeterita quibus saepe mea potentia comprobata est, quomodo eduxerim populum de Ægypto, iÆgyptios in mari submerserim Rubro, terram repromissionis tradiderim, gentes vobis varias subjugarhn. Sed nova quae contra Babylonem facturus sum, nuntio, ut impudens oris tui mendacium confutetur, qui te asseris scire quae nescis. Ab initio enim meorum prævaricator cs mandatorum; et de ventre transgressorem vocavit te Deus, quando de Ægypto liberatus, quasi meo ventre conceptus es, et educatus et eruditus. Caput bovis Ægypti desiderasti, dicens: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Nou igitur tuo merito, sed mea misericordia furorem meum distuli, IIC penitus interires, et ob laudem nominis mei infrenabo te, ut me quasi jumentum et iti frenis equus sequaris in... vitus. Ecce excoxi te, id est, probavi, quomodo conflatur argentum. Sive non in divitiis, sed in fornace paupertatis probare te volui. Ex quo ostenditur et divitiis et paupertate plerosque tentari, si aut illis male abutantur, aut penuriam nequaquam virtute sustineant. Propter me ego faciam, ne blasphemetur nomen meum in gentibus, et putent vos non mea ira, sed idolorum suorum auxilio esse Inperatos. Qnodqne infert, Gloriam meam alteri nou dabo, boc sisuificat, ne idola putentur oppressisse populum Dei.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
