# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 16.24-40

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 16.24 to 16.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/16.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/16.24

XXXIII, 9), statim loquitur lingua Chananitide. Sed et lactus spiritualis est, de quo Joannes aposto!us ait: Manus nostræ palpaverunt de Verbo vitæ (1 Joan. I, ł); et qui fide tangit Jesum, ita ut de eo Salvator possit dicere: Tetigit me aliquis, ego enim acio virtutem exisse de me (Luc. VIII, 46). Didicimus quanta bona tribuat elevata mauus Domini; quæramus quare non lingua Hebræa, sed lingua Chananitide loquantur quinque Ægypti civitates. Ad quod ita respondere conabimur: Hebræus περάτην, id est, transitorem sonat, qui de loco transit ad locum. Ergo et nos licet sancti quamdiu iu Ægypto sumus, ct in istius mundi versamur tenebris, nou possumus loqui lingua Hebræa, sed lingua Chananitide, quae inter Ægyptiam et Hebræam media est, et Hebrææ ulagna ex parte coafinis. Chanaam interpretatur quasi commotio, sive quasi respondens. Quando igitur ab Ægypto recedimus, et exire volumus de potestate Pharao. nis, ita ut terra nostra et confessio formidolosa sit Ægypto; tunc novemur et quasi respondemus Domini voluntati, et tamen, quia adhuc ill præsenti sæculo sumus, lingua Hebraea uecduu loqui possumus. Quodque sequitur: Jurare quinque civitates ptr Dominum exercituum, hoc siguifleat, quon etiam hic positi nequaquam dæmonum, sed Dei recordemur oluuipoleuLis. De Lis quiuque civitatibus, cum aliarum quatuor tacita siut nomina, una dicitur solis civitas, quae mihi videtur referri ad visum. Sicut enim ut viJeatur civitas, sole et luna indiget; ita ut oculi nostri illuminentur, indigemus sole justitiae.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
