# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 16.49-60

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 16.49 to 16.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/16.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/16.49

Quodque seqnitur: Et vocabis nomen ejus Emmanuel, et LXX et tres reliqui similiter transtulerunt, pro quo in Matthæo scriptum cst, vocabunt: quod in Hebræo non habetur. Ergo istepuer qui nascetur ex Virgine, o domnus David, nunc a le appelletur Emmanuel, id est, nobiscum Deus, quia rebus ipsis probabis a duobus inimicis regibus liberata, Deum te habere praesentem: et qui postea vocabitur Jcsus, id est, Salvator, eo quod universum hominum genus salvaturus sit, nunc a te Emmanuelis appelletur vocabulo. Verbum CARATHI () 2, quod omnes interpretati sunt vocabis, potest intelligi et vocabit: quod ipsa scilicet Virgo quæ concipiet et pariet, hoc Christum appellatura sit nomine. In multis testimoniis quæ evangelistæ vel apostoli de libris veteribus assumpserunt, curiosius attendendum est, non eos verborum ordinem secutos esse, sed sensum. Unde ut in praesenti loco, pro concipiet in utero, Matthæus posuit, in ujero habebit 3 (Matth. I, 15): et pro vocabis, vocabunt. Hebræi hoc de Ezechia filio Achaz prophetari arbilrantur, quod ipso 'rEgnante sit capta Samaria: quod omnino probari nun potest. Siquidem Achaz, Iilitis Joatham, regnavit super Judam et Jerusalem annis sedecim: cui successit in regnum filius ejus Ezechias, annos nitus viginti quinque, et regnavit snper Judam et Jerusalem annis viginti novem (1 V Reg. XVI - XX). Quomodo ergo, ut demus primo anno Achaz hanc ad eum factam prophetiam, de Ezechiae conceptu dicitur et nativitate, cum eo III tempore quo regnare coepit Achaz, jam novem Ezechias < sset annorum, nisi forte sextum Ezechiae regni anuum quo est capta Samaria, infantiam ejus appellati dicant, nun ætatis, sud imperii. Quod coactum esse atque violentum, etiam et stultis patet. Quidam de nostris Isaiam prophetam duos filio, habuisse contetulit, Jasub et Emmanuel: et Emmanuel de pruphetissa uxore ejus esse generatum, in typum Domini Salvator is: ut prior filius Jasub, quod interpretatur relictus, sive convertens, Judaicum populum significet, qui relictus esi, et poslea reversurus.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
