Latin
Book 4
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
«Et desolabit Dominus lingnam maris Ægypti, et levabit manum super flumen in fortitudine spiritus sui, et percutiet eum in rivis septem: ita ut transeant per cum calciati. Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut tnit Israel in die qua ascendit de terra Ægypti. >Quomodo Idumxa et Moab, et filii Ammon tradent manus suas apostolis, ut obediam evangelicae praedicationi sic ipse Dominus qui in apostolis suis illa perfecit, desolabit non mare juxta LXX, sed juxta Hebræos, linguam 'naris 'Egypti, quae prius contra Dominum blasphemabat ft superstitioni Ægyptiæ præerat Unde et in Psalmis legimus: Hoc more magnum et spatiosum, ibi reptiliaquorum non eat numerus (Psal. cin, 25). Quibus infertur: Draco iste quem plasmasti, ut illuderet ei. Desolabit igitur, sive interficiet hoc est ἀναθεματίσετ 1, ut Theodotio, Aquila et Symmachus transtulerunt, linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumina Ægypti in fortitudine spiritus sui, vel spiritu violentissimoquoil regnutn intelligimus Romanorum. Regnante enim Cæsare Augusto (Luc. II), quando flos de radice Jesse conscendit, et in orbe Romanoprima facia est descriptio, potentissimum prius regnum Ægyptiorum, quod mulis dn. ravit artitibusCleopatræ morte destructum est, et percussus est amnis Ægyptius in septeni livi, sive in septem vallibus. Nilus euim aquarum multarum, qui prius uno fluebat alveo, ct intransibilis era. in septem valles humillimaset rivos divisus est atqueconcisus, ut calciatis pedibus transiretur. Hoc autem tropologice significatquod gentem Ægypt orum, in tantum idololatriæ ct vanissimæ superrstitioni deditam, ut accipitres, noctuas, canes, et hircos, et asinos, divino nomine consecrarent, de infinita regiii potentia per singulos Romani imperii judices distribuerit, ut alium judicem habeat Thebe, alium Libya, alium Pentapolis, alium Ægyptus, alium Alexandria, et diversæ legiones, quas νóμους i£gyptii vocam I. Propterea autem sub metaphora Nilus divisus in partes est, et scissus [Al. cæsus] in rivos, ut possit absque ullo impedimento evangelicus sermo discurrere, et ad populos Ægypti ultimospervenire. Et quomodotemporibus Moysi Rubrum siccatum est mare, ut populus de Ægyptotransfugeret: sic e contrarioÆgypti flumina siccabuntur, ut reliquiæ populi Dei, quæ ab Assyriis et diversis gentibus salvabuntur, transeant in Ægyptum, nequaquam fugientes eam, sed capientes et suo calcantes pede. Prudens et Christianus lector hanc habeat repromissionum prophetaliuym regulam, ut quæ Judæι etnostri, immo non nostri judaizantes, carualiter futura contendunt. nos spiritualiter jam transacta doceamus, ne per occasionem istius modis fabularum ei inextricabilium juxta Apostolum (II Tim. II) quæstionum, judaizare cogamur.