Latin
17.20 to 17.45
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17.20-45
Unproofread scanNot analysed yet
Dei disputans ait: Lignum vitæ eat omnibus qui accedunt ad eam, et qui innituntur super illam, quasi super Dominum firmitas (Prov. III, 18), nec dubium quin Verbum Dei significet, qui ipse cst via atque sapientia, et de se loquitur: Ego sum vita (Joan. xi. 25; xiv, 6). Et de qua Propheta docantat: Omnia in sapientia fecisti: repleta est terra creatione tua (Psal. cui, 24); et apostolus Paulus: Christus Dei virtus et Dei saientia (I Cor. I, 24). Opera quoque populi Dei non veterascent, sed innovabuntur quotidie, ut non amhulent in votustate litteræ, ged in novitate spiritus (Rom. vil. Ut quomodo per inobedientiam unius hominis, peccatores conslituli sunt plurimi: sic per obedientiam unius hominis, justi constituantur multi. Vel certe hoc dicendum, quod opera eorum veterascant, quorum donius fundata super petrain, permanet in æternum, eL qui ædificarunt super fundamentum Christi, aurum, argentum, lapides pretiosos (I Cor. III): et e contrario eorum opera dispereant, quorum donnus fundata super arenam, subita tempestate sub. vertitur; et qui ædificaverunt super fundamentum Christi, ligna, fenum, stipulam. An non tibi videtur quotidic inveterare opera sua, qui, præteritorum oblitus, in futurum extenditur? Unde et Vetus et Novum dicitur Testamentum: nun quo Vetus pereal, sed quo Novo aliud non succedat. Hoc quoque juxta Hebraicum dici potest, quod opera populi et in Christo credentium, fructus siut apostolorum, id est electorum Dei, et in thesauris eorum recondantur. Multi enim vocati, et pauci electi (Matth. xx). Isti non laborabunt frustra, ut quondam lahoravere Judæi; sed labores manuum suarum manducahunl. Neque generabunt in conturbatione, sive in malcdictione, et ut in Hebraico expressius pom tur. εὶς άνυ παρξὶαν, quod lingua eorum dicitur LA- BALA ()[Al. LABAALA] hoc est, ut esse desistam, et finem substantiæ suæ habeant pru quo Aqui in, Symmachus, et Theodotio festinationem iiilerpretati sunt: ut nequaquamfestinent abique ratione credere: sed imitentur Nathanael, qui Domini voce laudatus est: Ecce vere Israelita, in que dolus non est (Joan.