Latin
17.24 to 17.48
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17.24-48
Unproofread scanNot analysed yet
Sancti implent dies IIos, qualis fuit Abraham, qui mortuus est plenus dierum in senectute bona (Gen. xxv). Peccatores vero et impii in dimidio dierum suorum moriuntur, de quibus ei Psalmista loquitur: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. nIV, 24). Non enim implent opera virtutum, nec student pœnitentia emendare delicta. Uude in medio vitæ cursu, et in errorum tenebris ducentur ad Tartarum. Quœsni, inquit, residuum annorum meorum, non me putans ultra esse victurum. Dixi, Non videbo Dominum Dominum in terra viventium. Pro Domino et Domino, bis in Hebræo ponitur IA (),quod in extrema syllaba ALLELUIA ()sonat, pro quo LXX transtulerunt: Nequaquam ulira videbo salutare Dei in terra viventium. De qua in alio loco scriptum est: Placebo Domino in regione viventium (Psal. CXIV, 9). Et rursum: Placebo Domino in lumine viventium (Psal. LV,13). Regio ergo sanctorum ipsa est, quae appellatur lux viventium. Non est enim Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. xxn). Hoc autem est omne quod metuit, ne salutare Dei, ductus ad inferos, nequaquam mereatur aspicere. Sequitur: NoH aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis. Quod nos olim propter verbi ambiguitatem sequen- Ii versiculo junxeramus; sermo enim Hebraicus NOLED, si legatur, aut scribatur 2 KLED, requiem; si EDEL, Occidentem sonat. Timet ergo ne cum sanctis et hominibus Dei non habitet in quiete, ne non videat Dominum in terra viventium, ne generatio illius instar tabernaculi dissolvatur, ne in telæ similitudinem in ipso lucis exordio præcidatur, ct nequaquam de semine ejus Christis oriatur. Quod autem corpus nostrum appelletur tabernaculum, et Apostolus instruit dicens: Nos qui sumus in hoc tabernaculo, jugemiscimus aggravati (II Cor. v, 4). De mane, ait, usque ad vesperum finies me: sperabam usque mane: quod et Job in angustia sua atque in tormentis corporis sustinuisse se dicit (Job VII), quando in die exspectabat noctem, et lucem praestolabatur in tenebris, mutatione temporum putans mutari posse supplicia.